Titus 1 Vulgata Clementina 1598
From Textus Receptus
(Difference between revisions)
Nick (Talk | contribs)
(New page: * 1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est * 2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non men...)
Next diff →
Revision as of 11:18, 17 May 2025
- 1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
- 2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia:
- 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei:
- 4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
- 5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
- 6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
- 7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:
- 8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
- 9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
- 10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:
- 11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
- 12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
- 13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
- 14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
- 15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
- 16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.